Hľadaný výraz: james 4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; 3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. 6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. 7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. 12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? 13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”; 14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; 15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”. 16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

1

mail   print   facebook   twitter